라틴어 문장 검색

equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:1)
aut, qui diffidit, beatus esse qui potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:2)
at diffidat necesse est, qui bona dividit tripertito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:3)
Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:1)
si doctus videare rudi, petulansve pudenti, diffidet miserae protinus illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:573)
adeo caelestibus ambo diffidunt monitis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:2)
utque solebamus consumere longa loquendo tempora, sermoni deficiente die, sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, et peragant linguae charta manusque vices, quod fore ne nimium videar diffidere, sitque versibus hoc paucis admonuisse satis, accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1313)
"quid, miles, propriis diffisus viribus aptas inrita femineae tibimet solacia formae?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 210)
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi, cum iam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:1)
hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:2)
alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:4)
etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 219:2)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장6)
At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION