-
"qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit:"
- (아풀레이우스, 변신, 4권 9:28)
-
"videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio."
- (아풀레이우스, 변신, 5권3)
-
"Sed cum primum praedicti iugi conterminos locos appulit, videt rei vastae letalem difficultatem:"
- (아풀레이우스, 변신, 6권 1:104)
-
Se quoque iamdudum pro sua parte quendam convenisse hominem et statu procerum et aetate iuvenem et corpore vastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae dum posset frueretur valetudinis, nec manum validam erogandae stipi porrigeret, sed hauriendo potius exerceret auro Talibus dictis universi omnes assensere, et illum qui iam comprobatus videretur adscisci et alios ad supplendum numerum vestigari statuunt.
- (아풀레이우스, 변신, 7권 4:5)
-
hic, elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite en sublimis vertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa convertens postremis velitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus, remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis, totum me commorsicat.
- (아풀레이우스, 변신, 7권 14:6)
-
lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos!
- (아풀레이우스, 변신, 8권 3:11)
-
Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
-
Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 37:1)
-
Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 22:1)
-
Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas multis vocabulis invocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus.
- (아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:7)
-
Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus et flere non velle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
- (아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:7)
-
Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa, id potius credant quod scripturae divinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt.
- (아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:2)
-
Et ibi debes agnoscere quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut prae- iudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur!
- (아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:11)
-
Ipsa est enim caritas, quae, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis;
- (아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 2:5)
-
Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra caritate in suis visceribus consolatur.
- (아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:1)