라틴어 문장 검색

Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장73)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장23)
deinde, si hae victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장54)
postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquas digerant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장25)
Tum si satis valet, gestando aegrum digerere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장9)
Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장9)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장15)
Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἘΠΙΣΠΑΣΤΙΚΆ vocantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장5)
Praecipuum vero est ad resolvenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장42)
Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. =;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장54)
Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientis tubercula, quae phymata vocantur, quod haec digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장72)
Satisque omni abscedentia digerit murex combustus et bene contritus aceto subinde adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장85)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장239)
Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장147)
si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장193)

SEARCH

MENU NAVIGATION