라틴어 문장 검색

Fratrem vero Mauritium, quia Romani pontificis legatus erat, in omni quo potuit honore rex secum retinuit, ac diligenter procuratum benigne in omnibus tractavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:5)
Dehinc appropinquante die sanctae Pentecostes, de diversis mundi partibus in unum congregati circiter ducenta sexaginta millia, cum filiis et uxoribus plurimorum, cum clericis et monachis et plurima manu inertis vulgi, conductum imperatoris Constantinopolitani quaesiverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:1)
Repertis itaque et captis tot honestis mulieribus [0616C] in tentoriis fugientium Christianorum, Turci celeritate equorum insecuti sunt tam equites quam pedites, tam clericos quam monaches et totum femineum sexum, qui fuga evaserant de castris:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:1)
Reducto itaque sic patriarcha Dagoberto Jerusalem ac in sede suae majestatis relocato, proxima die in templo Dominici sepulcri concilium statutum est, ubi idonei testes et accusatores in praesentia et audientia domini cardinalis ac totius Ecclesiae convenerunt, Baldewimus Caesareae urbis episcopus, et episcopus de Bethlehem, [0633B] Robertus episcopus de Rama, Arnolfus cancellarius et archidiaconus Dominici sepulcri et clerici multi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:2)
Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:6)
- De decollatione octodecim clericorum et de captivitate Baldewini comitis, principis Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 79:2)
In hoc tam crudeli diffugio clerici octodecim, monachi vero tres, qui ad corroborandos milites Christi spiritualibus armis convenerant, decollati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:1)
Interea rex turrim quamdam civitatis Sagittae ampliori assultu et crebro ictu lapidum dum irrumpere conaretur et fere perforasset, consilio Arnolfi clerici et cancellarii animus regis repressus est, ne [0673B] hanc ulterius lapidum jactu toties quassatam attereret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:1)
Jam sic Evermero ultro et absque spe ulla honore patriarchatus privato, tam regis quam Arnolfi cancellarii et totius Ecclesiae electione clericus quidam, Gobelinus nomine, subrogatur, et Evermerum Caesareae Cornelii, quae nuper pastore viduata erat, archiepiscopum fieri ab omnibus acclamatum [0678A] est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:2)
Qui mox ex omni parte festinantes, civitatem intraverunt noctis in silentio, et portas vigili custodia tam clericorum [0688C] quam mulierum, turresque fideli militum diligentia munientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:3)
Et eciam in Ysaia scriptumest, "Quid oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,que preparavit Deus diligentibus his qui diligunt eum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 34:5)
Et eciam cum Dominus dixisset, "Diligens Deum tuum ex toto corde tuo, etex tota anima tua, et ex tota mente tua," statim subiunxit, "Et proximumtuum, sicut teipsum," dicens, "In hiis duobus mandatis tota lex pendet,et prophete."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:10)
In retinendis autem amicis diligens cautela est adhibenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:1)
Nam ut ait Salomon, "Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulentaodiens oscula."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:27)
"Irascor tibi quod cum aliquid meum desiderasses,non id scire me fecisti, et quod tam diligenter me rogasti de meo quicquiddesiderasti audacter petas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION