라틴어 문장 검색

itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:6)
scripsit enim et multis saepe verbis et breviter arteque in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:2)
nec enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:3)
Ista ipsa, quae tu breviter:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:12)
Quibus rebus expositis breviter - nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus - sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et in iis haeret, per se esse expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 87:1)
dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euripides autem ut multa praeclare sic hoc breviter:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 65:2)
Sed quid sit ipsa natura explicandum est ante breviter, quo facilius id quod docere volumus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:2)
Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:1)
Haec autem, si est simpliciter breviterque dicendum, quibus rebus pariuntur a singulis, eisdem fere a multitudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:5)
Quen locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 10:2)
Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontis animo ac memoria contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:1)
'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 107:1)
Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur, in qua praecipitur primum, ut pure et Latine loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post ad rerum dignitatem apte et quasi decore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 144:1)
ac tamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 148:2)
Hoc video, dum breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION