라틴어 문장 검색

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, ad summum verticem quartae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장5)
ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장6)
Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장46)
et omnino omnes ecphorae venustiorem habeant speciem, quae quantum altitudinis tantundem habent proiecturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장57)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)
quanta pars enim novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장15)
eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장11)
cardines , crassitudo foraminis . curvatura regulae . exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장31)
sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, dimidio procul es saevaque bella geris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION