라틴어 문장 검색

hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1025)
referre prisci stemma nunc ieiunii libet fideli proditum volumine, ut diruendae civitatis incolis fulmen benigni mansuefactum Patris pie repressis ignibus pepercerit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium19)
depopulantur enim nimium fecunda parentum viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1143)
nam morte mortem diruit, ac semet inpendit sibi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.5)
"praesicca rursus ulcera, dum se cicatrix colligit refrigerati sanguinis, manus resulcans diruet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.49)
Atque hanc in horto maceriam iube dirui, Quantum potest;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 725)
Dirue.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 745)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 301)
sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 144)
quid, mea cum pugnat sententia secum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 161)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
moenia, divum fabricata manu, diruta nostra?
(세네카, 아가멤논 11:22)
manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:3)
si domum meam dirui, numquid dicis me rempublicam laedere?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION