라틴어 문장 검색

Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 31:1)
Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre, sive etiam sine hac est, perniciosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 43:2)
ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 3:4)
Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:3)
Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile huc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 16:3)
rubor earum paulatim in atrum colorem convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:5)
Solent autem ii, qui sic tentantur, interpositis quibusdam diebus, hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 6:2)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
quo diras iugulo placabimus aras?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:11)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)
haurire venena compulimus dirum Syphacem fractumque Metello traximus inmanem Marii sub vincla Iugurtham, et Numidae Gildonis erunt?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:54)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes, quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas in speculis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:220)

SEARCH

MENU NAVIGATION