라틴어 문장 검색

Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot' qualiumcumque civium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:2)
Sicut enim agni a feris, ita miseri ciues discerpuntur ab hostibus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:11)
agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 173:1)
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:1)
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 130:1)
aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit, et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 455:2)
Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 316)
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 126)
mane, suffundam aquolam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 32)
quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 761)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장75)

SEARCH

MENU NAVIGATION