라틴어 문장 검색

confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 12:2)
furor est si alienigenae homines, plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti, haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 328:1)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 118:1)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 332:1)
A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:1)
aliae angustiae circa Tempyra excipiunt - hoc loco nomen est - nec minus confragosae quam priores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 507:1)
ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 30:2)
sed ego illud quaero confragosum, quo modo prior posterior sit et posterior sit prior?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3129)
apud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 210)

SEARCH

MENU NAVIGATION