라틴어 문장 검색

postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:3)
qua re si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad summum studium [benevolosi excitamus et si hominibus studiosis [gratiosisque] nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 5:1)
hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non subiungit sed propositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:3)
cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 200:1)
ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:3)
Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장5)
Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros, quae supplicium postulabat, parare iubet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장1)
Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:5)
Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 21:1)
Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:1)
Transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta, ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, rectior est coma, crispulis misceatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:2)
Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 19:1)
Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:4)
Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr1)
exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION