라틴어 문장 검색

Quod et adhuc maxime mos ecclesiasticus observat, ut in illis specialibus orationibus quae in celebrationibus missarum ad altare fiunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:11)
quae scilicet orationes ad solum Patrem locutionem dirigentes intendunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:12)
I, 1), quod lovgoû Graece dicitur, Latine autem orationem et Verbum significat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:5)
XVIII. Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum ipsa philosophia suscepit, de natura ac beneficiis Dei disserens sic locutus est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:1)
II, 19), et affectu materno per singulos annos pro eis ut redeant, immolet publicas orationum hostias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:13)
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)
Sapientia itaque divina potentia est illa et facultas disserendi, per quam omnia oculis ejus nuda sunt et aperta (Hebr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:1)
Putas orationem meam in hoc quoque efficaciam non habere, si hoc me a Patre oporteret postulare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:18)
Conditionaliter quippe, ut exposuimus, magis quam absolute idem Domini dictum accipiendum est, non quod videlicet rogare poterat vel impetrare, sed quod impetraret si rogaret, cum scilicet ejus oratio nullatenus cassa fieri possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:20)
VI. Cum autem ad potentiam seu firmitatem divinae naturae ipsa ejus incommutabilitas pertineat, de ipsa nunc nobis disserendum occurrit, praecipue cum ex quibusdam quae ipse operatur, sicut et nos ipsi, variari videatur, cum videlicet aliqua modo faciat, modo ab eisdem completis quiescat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:1)
unde inter verba orationis eum, arrepto pugione, spiculator uno ictu decapitando hac luce privavit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:11)
quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:4)
Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 2:3)
Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut uobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam se cum feliciter regnare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:3)
Primum quid sit amicitia arbitror disserendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION