-
aes est aereum sigillum, vel e contrario, et similia, nec tamen eorum relativa nomina quae propietates eorum praedicant, secundum quas hoc ex illo habet esse, sibi conjungi possunt, sicut materia aerei sigilli, et materiatum ex aere.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:12)
-
Qui etiam super hoc quod a Filio eum quoque procedere dicimus, non vehementer, arguunt atque reos anathematis teneri asserunt, quod in principalibus conciliis quae apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de fide Trinitatis aliud dicere, vel aliud praedicare, quam ibi contineatur, liceat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:4)
-
Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:12)
-
Multa etiam de miraculis sanctorum, et de his quae sancti Patres post apostolos scripserunt praedicamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:9)
-
Ob hoc enim maxime symbola conciliorum Scripturis illis sunt superaddita, ut illa doceant vel disserant quae ibi aperte non habentur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:19)
-
Certum quippe est et solam personam Patris hoc modo summam debere praedicari, et Spiritum quoque ab ipso esse sicut a Filio, qui ipsius quoque sicut et Filii Spiritus dicitur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:7)
-
Sicut ergo ipsos coelestes spiritus semper quidem spiritus, sed non semper angelos esse profitemur, eo quod angelus nomen sit officii, non naturae, et Dominum nostrum Jesum Christum secundum humanitatem incoepisse, secundum vero divinitatem aeternum esse praedicamus:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:8)
-
Unde et Salomon nonnullos mundi sapientes se vehementer admirari insinuat, quomodo scilicet mundum ratione vestigaverunt, naturamque ipsius per singulas ipsius partes disserere conati sunt, nondum Creatorem ipsius animadvertentes, quem facilius ratione percipere poterant.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:15)
-
Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus [Anmerkung] .
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:19)
-
Unde et Salomon nonnullos mundi sapientes se vehementer admirari insinuat, quomodo scilicet mundum ratione vestigaverunt, naturamque ipsius per singulas ipsius partes disserere conati sunt, nondum Creatorem ipsius animadvertentes, quem facilius ratione percipere poterant.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:38)
-
Sed fortassis, inquies, quia quo melius est quodlibet bonum ejus, multiplicatio ejus melior esset, atque ita illud summum bonum quod dicitur Deus, melius fore multiplicatum quam unicum, et si ipsum extollere cupimus ac magnificare, magis ipsum multiplex quam simplex praedicandum esse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:1)
-
Sed ad hoc primo respondendum esse arbitror, quod juxta hanc rationem, quanto plures praedicaverimus deos, tanto amplius divinae gloriam excellentiae amplificabimus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:2)
-
Infinitos itaque praedicari oportet deos, ut infinitam ejus gloriam magnificemus, praesertim cum nulla sit ratio, qua ad certum numerum aliquem ea reduci queat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:3)
-
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
-
Ex quo etiam moveri localiter posset, et compositionem pedum admittere, et ut mobilis et dissolubilis esset ejus corporea et compacta substantia, non absurde tamen et de his omnibus quae efficere possumus, Deum potentem praedicabimus, et omnia quae agimus ejus potentiae tribuimus, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), et qui omnia operatur in omnibus (I Cor. XII, 6).
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:16)