라틴어 문장 검색

Ille sui captus non inmemor, eius et actus, Instat mille modis uinctum dissoluere nodis, Vique iuuat dentis prius huic non ultro nocentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:9)
Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장6)
In die illa dicetur Ierusalem: " Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장16)
Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장14)
Nihil autem, quod dissolvi potest, incompositum est, sed omni rerum necessitate compositum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 3:4)
ita quoque datis duobus numeris nunc quidem arithmeticam nunc vero geometricam nunc autem armonicam medietatem experiamur inserere, ut rectum propriumque medietatis nomen sit, quod manentibus extremitatibus huc atque illuc ferri permutarique videatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:2)
Inserit et maestis saepe uocata uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 14:1)
Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:3)
itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegrauat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:5)
Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:24)
Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)
Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:5)
Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant, uitia depellant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:2)
Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:21)
Materiae fluitantis opus uerum insita summi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION