라틴어 문장 검색

verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis, atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus incohat Ismene:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권274)
Et cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:13)
Conticuere omnes, intentique ora tenebant, quem res exitum haberet, solliciti exspectantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:14)
quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque pervenisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 193:3)
iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:2)
conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 613:1)
his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 6:1)
dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 301:1)
ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit pavorem animorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 405:2)
mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:2)
adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 102:2)
equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant et icti forte aut volnerati adeo consternabantur ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 340:1)
Consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, impavidus turbatos ordines vertente se quoque ad dissonos clamores instruit, ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest adhortatur ac stare ac pugnare iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 58:1)
ubi conticuerit tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 664:2)
postquam lux certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 143:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION