라틴어 문장 검색

Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:2)
Nam quae udanda sunt corporis vino foventur, quae siccanda sunt melle deterguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:4)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
Parui, ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:4)
Ulixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 26:1)
Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 27:1)
Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:2)
medios pontem distendit in agros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:10)
rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato, Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:34)
Inguinaque insertis pedibus distendit, et omnem Explicuit per membra virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:30)
gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:43)
Et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:75)
Oraque distendens avidus spumantia Prester:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:58)
Nec lorica tenet distenti corporis auctum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION