라틴어 문장 검색

quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel diurna tantum computantibus ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 266:1)
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 7:1)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 8:1)
Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:1)
"satis se uindicauit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 12:5)
sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 23:2)
unde tot stellae polum implent diurnae?
(세네카, Hercules Furens 13:23)
quae solet irato dicere tanta ioco, ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1615)
coniugium falsa poterat differre Minerva, nocturno solvens texta diurna dolo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 94)
"sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis terrent et Libyco sole perusta coma, idem ego Sidonia feci seruilia palla officia et Lydo pensa diurna colo, mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, et manibus duris apta puella fui."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 922)
si actionem diurnam, quae est forinsecus exposita, perquiras:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:1)
nam dum me tenuit inclusum mora moenium Livianorum, cuius incommodi finem post opem Christi tibi debeo, non valebat curis animus aeger saltim saltuatim tradenda percurrere, nunc per nocturna suspiria, nunc per diurna officia districtus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:4)
"equidem haec et Marte diurno dum res infractae pulsique in terga redimus - per tripodas iuro et rapti nova fata magistri - vidi, et me volucres circum plausere secundae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권72)

SEARCH

MENU NAVIGATION