라틴어 문장 검색

Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:3)
Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:7)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
parva monere pudet, talorum dicere iactus ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:4)
Tres ubi Luciferos veniens praerniserit Eos, tempora nocturnis aequa diurna feres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권560)
panditur interea Diti via, namque diurnum lumen inadsueti vix patiuntur equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권309)
"Solem de virgine rapta consule, qui late facta diurna videt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권402)
ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:3)
Iamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe, exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:4)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:2)
tessera quos habeat numeros, distante vocato mittere quo deceat, quo dare missa modo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1214)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
rota lurida solis haeret, et excidium sentit iam iamque futurum, seque die medio velandum 1 tegmine glauco, splendoremque poli periturum nocte diurna orbe repentinis caput obnubente tenebris.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3207)
aeterna nox illic latet expers diurni sideris;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.76)

SEARCH

MENU NAVIGATION