라틴어 문장 검색

et cum illo puro et perpetuo bono atque immortali maneat, ipsi adhaereat;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:3)
Ibi enim sunt bona, ubi vita perpetua est, vita sine crimine.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:12)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
Compugnantibus enim hospitium unum perpetuo esse non potest.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:11)
Bene in momento, quia diuturna esse nequeunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:21)
sed non sunt perpetui, sicut habes scriptum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:24)
vel quod continua esse debeat et perpetua devotio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:2)
qualia sunt ista mundana quorum usus non potest esse diuturnus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:8)
) Ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:23)
quomodo benedicitur tota de parte, et beatus atque perpetuus ejus status aestimatur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:8)
Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:17)
quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:6)
Denique David montibus, in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optavit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:20)
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:3)
sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION