라틴어 문장 검색

Solo virtutum quem constat robore tutum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 204:2)
de praesenti constat quod itaparva est quod momentanea quasi in ictu oculi sit annullanda:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:28)
Quae dispositio cum sit aeterna, constat, quod nihil ponit in rebus, sed cum explicatur in effectu, tunc effectus ille per res digeritur et expletur temporibus et locis opportunis, sicut etiam praeordinatio et praedeterminatio alicuius in mente de gerendis negotiis suis per aliquem nuntium nihil ponit in nuntio, sed tamen per nuntium expletur, quando nuntium dirigit et negotia sibi iniungit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:2)
Et ideo istae qualitates, per contrarietatem inventam in materia et diversitatem dispositionum materiae saepe excludunt effectus motus caelestis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:7)
Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:8)
Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:6)
sed non sunt hi primitivi hujus corporis sensus, quia ex anima et corpore constamus et spiritu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:8)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Ex multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat humanum corpus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:3)
Vim diluvii convenienter Scriptura expressit, dicens coelum et terram pariter esse commota, e quibus elementis constat istius mundi omne principium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:3)
ita constat eodem numero quo cumulatum est, diluvium esse imminutum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:28)
Ideo in principio sanctus Moyses informavit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur opinionibus diversis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:1)
Jam temperatio pro diversitate naturae est hominum singulorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:27)
Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 22:1)
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION