라틴어 문장 검색

Jam dives, divitiarum naufragus in profundo, hydropicae sitis incendiis sitit opes, et in medio ipsarum positus Tantalizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:10)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Divitis in nummo mens philosophatur in arca Dum nummum sepelit, nummusque sepultus avari [0466B] Usibus emoritur, illum non ille, sed arca Possidet, et totum nummi sibi vindicat usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:12)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Divitias non dives habet, sed habetur ab ipsis, Non est possessor nummi, sed possidet ipsum Nummus, et in nummis animus sepelitur avari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:20)
Divitiis vel divitibus non derogat iste Sermo, sed vitium potius mordere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:25)
Non census, non divitias, non divitis usum Damno, si victor animus ratione magistra Subjectas sibi calcat opes, si denique census Nobilis auriga ratio direxerit usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:26)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
Hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in [0469D] divitum auribus clangunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:3)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)
Nam si in domo divitis prodigalitatis torrens eniteat, adulator in prodigalitatis laudem totus effunditur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:9)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION