라틴어 문장 검색

Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 8:1)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
eum virum, quo nec fortior nec autem cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:5)
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:1)
Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 20:1)
mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:2)
Quae perpessi Limigantes territique subactorum exemplis et subitum prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:1)
At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans, sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 1:2)
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)
Hocque indicio ille confisus, ut erat ad criminandum aptissimus, principi detulit, atque ex usu, nec mora ulla negotio tributa nec quiete, Barbatio epistulam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiere praecisis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 4:1)
Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:1)
His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 8:1)
si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditae rei publicae deferretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 6:2)
egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna, propugnans miseriis meis, potuit refragari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 6:2)
Inventas tamen alias quoque virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION