라틴어 문장 검색

Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Necnon et qualiter Ismenias Thebanus, Boetiorum pluribus, quos inficiati doloris tormenta vexabant, modis ferunt cunctas abstersisse molestias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:4)
nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:7)
Legimus et quorumdam sanctorum animas ne quid doloris in exitu suo paterentur, ad melodiae dulcedinem sponte hinc egressas fuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:2)
Jussi sumus a Domino ut sine dolore ejiciatur, ideoque non possumus cum vi avellere eam. Exclamavit ergo Michael magna voce dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:9)
Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent, verum insuper dulcibus alerent venenis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:16)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)
II, 19), et affectu materno per singulos annos pro eis ut redeant, immolet publicas orationum hostias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:13)
Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:11)
ipse vero charitatis affectus magis ad benignitatem animi quam ad potentiam attineat, unde bene Filius ex Patre gigni dicitur, hoc est ex ipsa Patris substantia proprie dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:13)
Maxime autem Deus cum nullius indiget, erga ipsum benignitatis affectum commoveri non potest, ut sibi aliud ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum, quae divinae gratiae boneficiis indigent, non solum ut sint, sed ut bene sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:18)
Ex Patre autem simul et Filio Spiritus procedere habet, quia bonus ipse affectus sive effectus aliud faciendi vel disponendi ex potentia ipsius, et sapientia provenit, cum ideo scilicet velit Deus aliud et faciat, quia et potest illud adimplere et solerter efficere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:3)
non enim quemadmodum bonus Dei affectus ex potentia ejus et sapientia, ut dictum est, procedit, ita potentia ipsa sive sapientia ex seipsis procedere possunt, quod esset Patrem vel Filium esse Spiritum sanctum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:16)
Nos vero dicamus Spiritum secundum naturalem suae bonitatis affectum, quem ita ab aeterno habuerit, ut ex opere eum impleret quando eum implendum esse providit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:13)
Dicat ille animam incoepisse secundum effecta, nos vero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseverare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION