라틴어 문장 검색

Domnus imperator consilio cum episcopis et optimatibus suis habito fratribus suis, quos invitos tondere iussit, reconciliatus est et tam de hoc facto quam et de his, quae erga Bernhardum filium fratris sui Pippini necnon et his, quae circa Adalhardum abbatem et fratrem eius Walahum gesta sunt, publicam confessionem fecit et paenitentiam egit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:1)
Peracto conventu, quod Attiniaci habebatur, domnus imperator venandi gratia Arduennam petiit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:1)
Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:6)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
Domnus rex moratus est Vangionam, et absque bello transivit tempus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 9:2)
Perrexit domnus rex cum exercitu in Pannoniam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 10:2)
ibi domnus rex sinodum magnam habuit cum omnibus episcopis Galliae et Italiae de adoptivo filio domino nostro Iesu Christo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:3)
Cumque Saxones convicti in omnibus se culpabiles recognovissent, obsides regi offerentes, accepitque eorum terciam partem in obsidionem generis masculini, et spoponderunt se ultra non fallere, sed antiqua illorum infelicitas eos non permisit, et domno rege inde recedente, statim foedus irrumpentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 14:3)
Huni cum omnibus finibus ad se pertinentibus domni regis dicioni et Francorum imperio se subdiderunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 15:2)
Nam et ipse ad palacium veniens domno regi semetipsum cum civitate commendavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:3)
Collatione autem eorum peracta, tripertitum est regnum Francorum, et domnus papa rediit in patriam suam, Lotharius mansit in Conpendio.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:5)
Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 5:1)
Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:1)
vel post cognitam fraudem acciri tam facile potuisset, nisi tamquam subiectus congratulatum victoriam ad Tullum Hostilium venisset?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64216)
Domni erit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 784)

SEARCH

MENU NAVIGATION