라틴어 문장 검색

hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장14)
Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:2)
e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장5)
sin autem dorico more in peristylo columnae erunt faciundae, uti in quarto libro de doricis scripsi, ita moduli sumantur, et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장39)
Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION