라틴어 문장 검색

Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, " Satis sunt," inquit, " mihi pauci, satis est unus, satis est nullus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 11:1)
Expavescimus dubia pro certis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:1)
Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:2)
"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:1)
Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 7:9)
Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:4)
Qui tam parate facit, non est dubium, quin libenter faciat ;
(세네카, 행복론, Liber II 8:4)
Non est dubium, quin servus beneficium dare possit cuilibet ;
(세네카, 행복론, Liber III 84:1)
De re tota et de potestate eius ambigitur.
(세네카, 행복론, Liber IV 7:3)
Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam.
(세네카, 행복론, Liber V 36:1)
" Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit.
(세네카, 행복론, Liber V 120:4)
De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit.
(세네카, 행복론, Liber VII 92:1)
Num dubium est ergo, quin optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris, id est occupatis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 52:1)
Illius modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium est."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:6)
quo loci veterem civitatem novumque portum media via Caesaris ambigas utrum conectat an separet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION