라틴어 문장 검색

Est enim timor Domini elatus ad omne bonum, ad percipiendam gloriam conductum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:4)
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 11:2)
Bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit, neglecta veromultis implicatur erroribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:11)
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:7)
"Propriumest stultitia aliena vitia cernere, suorum autem oblivisci;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 115:4)
"Ratio bene adhibita, quid optimum sit, cernit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 247:2)
Helimosina Domini ita facta, substantia Domini ab eo creata in tantum crevit et habundavit, ut ex reliquisfragmentorum, que superfuerant, et habundaverant, duodecim cophani replerentur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:9)
Nam "bene adhibita ratio, quid optimum sit cernit, neglecta vero, multis implicatureroribus," ut quidam sapiens dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 13:2)
Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 162:2)
Huic crevit maximum multis e partibus bellum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:2)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:13)
Tenuerunt et patres qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia facientes azyma, quae Graece ἐγκρύφιας dicuntur, eo quod abscondantur in cinere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:4)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION