라틴어 문장 검색

Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:4)
Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:3)
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:5)
Ejus autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores, etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 9:6)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 64:1)
Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam ejus requirentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 12:12)
Atque idem alio loco quartum quemque diem, ut in utrumque efficacissimum apprehendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 14:4)
movere sternutamenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 8:7)
efficacissimusque est hic quoque salis calidus succus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:10)
praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:2)
Ultimum est, et in veteribus quoque morbis efficacissimum, tribus aut quatuor locis super coxam, cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:11)
adjectis quoque medicamentis ad id efficacibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:7)
sic in veteribus, quae nullis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:2)
idque medicamentum vetustate efficacius fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 52:8)
Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION