라틴어 문장 검색

nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
nec tantus umquam Siderum insedit vapor siticulosae Apuliae nec munus umeris efficacis Herculis inarsit aestuosius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 37)
"Iam iam efficaci do manus scientiae, supplex et oro regna per Proserpinae, per et Dianae non movenda numina, per atque libros carminum valentium refixa caelo devocare sidera, Canidia:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 171)
ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 280:1)
verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 350:1)
aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:1)
ordine ipso narrationem sequitur confirmatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 223:1)
mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 241:2)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν προ`σ ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 172:1)
iuris confirmatio huiusmodi est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:1)
et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 227:4)
neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:5)
Sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 346:2)
nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt, quibus subiiciuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION