라틴어 문장 검색

nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
cuius improbitas vel hinc maxime dinoscitur, quod tacetis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
an te Palladiae talem, Germanice, nobis effinxere manus, qualem modo frena tenentem Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.4)
"hic ego maiorum pugnas vultusque tremendos magnanimum effingam regum, figamque superbis arma tholis, quaeque ipse meo quaesita revexi sanguine, quaeque dabis captis, Tritonia, Thebis centum ibi virgineis votae Calydonides aris Actaeas tibi rite faces et ab arbore casta nectent purpureas niveo discrimine vittas, pervigilemque focis ignem longaeva sacerdos nutriet, arcanum numquam spretura pudorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권295)
hanc piceae cedrique et robore in omni effictam sanctis occubat silva tenebris, huius inaspectae luco stridere sagittae nocturnique canum gemitus, ubi limina patrui effugit inque novae melior redit ora Dianae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권188)
stat saxea moles, templum ingens cineri, rerumque effictus in illa ordo docet casus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권85)
nec iam dignoscere promptum, quae magis arma sonent, quo plus eat hasta lacerto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권19)
Et unde uel hoc dinoscere ualemus?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:13)
cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:5)
unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:3)
e quibus uidelicet hominibus, ut dinoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION