라틴어 문장 검색

complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:1)
coepi egomet mecum sic cogitare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:3)
existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum in nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 1 1:2)
etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te conligas virumque te praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 18 1:1)
itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia . cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 16 1:2)
non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 22 1:1)
tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 2:1)
quod officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in praesentis meos defuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 5:2)
equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et, cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos esse memini et, post meum reditum quam familiariter mecum vixeris quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnis qui solent haec animadvertere testis habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 29 2:1)
quapropter a te peto in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 7 1:3)
A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 8 1:4)
cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 9 2:2)
id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae, si coram essemus, consequeremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 4:1)
reliquum est tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 7:1)
qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION