라틴어 문장 검색

sic castus animus purusque vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est paratior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 174:9)
"Illud etiam require, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam dormientibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 187:1)
sive enim externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, eadem causa vigilantibus esse poterat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 187:2)
fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilantibus quam obscuriora per somnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 187:4)
deus, siquidem nobis consulebat, 'Hoc facito,' 'hoc ne feceris,' diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 188:2)
is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in visa varia et incerta ' ex reliquiis,' ut ait Aristoteles, 'inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit aut cogitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 190:2)
an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:2)
"Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 206:5)
haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maximeque 'reliquiae' rerum earum moventur in animis et agitantur de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 207:1)
inerant enim in utriusque nostrum animis ' vigilantium cogitationum vestigia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 208:2)
sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 29:2)
deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:7)
aut si non poterit, egomet quo modo potero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 14:14)
quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 4:4)
nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11B 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION