라틴어 문장 검색

, inhorruit concussus undarum globus solvitque sese et litori invexit malum maius timore, pontus in terras ruit suumque monstrum sequitur - os quassat tremor.
(세네카, 파이드라 15:15)
Pavet animus, artus horridus quassat tremor,
(세네카, Troades 178:1)
mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
(세네카, Troades 474:1)
qua laxant rami nemus adversaque sub umbra flammeus aeratis lunae tremor errat in armis, obstipuit visis, ibat tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권213)
alius tremor arma viresque mirantesque inclinat equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권382)
sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권388)
tremor ora repens ac viscera torsit Arcados;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권370)
non longum caede recenti laetatus videt innumeris fervere catervis tellurem atque una gentem exspirare ruina, qui tremor elicita caeli de lampade tactis, hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem ipse ultro convertit equus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권205)
Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta impulit adiuvitque rogi discordis hiatus, et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum Angebat simulacra sopor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권224)
hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 122:1)
infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 461)
Lyconides Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 925)
Cur eiulas, quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10145)
quid eiulas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION