라틴어 문장 검색

Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, venaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장22)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장26)
De quo dubitari in eiusmodi re non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장27)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장39)
Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장7)
Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장4)
Nam quo celerius eiusmodi tempestates corripiunt, eo maturius auxilia etiam cum quod temeritate rapienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장7)
ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장18)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장31)
In eiusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장27)
— In hac utilis detractio sanguinis est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장82)
Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem servanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장28)
Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장9)
Ubi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balineo, vino, venere debemus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장15)
— Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION