라틴어 문장 검색

et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia facile vicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:6)
omninoque in hoc omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno die Crassus componi posse dicebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:3)
Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:5)
semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:2)
opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:6)
Patiemur' inquit 'Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:2)
non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:2)
sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:2)
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:3)
Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:3)
Utroque in genere et elaboravit et praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 135:4)
sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 31:3)
quod cum fecisse in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:7)
in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:10)
Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis, quae haberent artem atque prudentiam, et ab iis rebus, quae sensibus aut artificiis perciperentur, abducere divinationem eamque ita definire:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION