라틴어 문장 검색

delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et alioqui sententiarum pondere implevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:3)
sed redundat atque effunditur, quod ut est , ita copiae vitium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:3)
tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 77:3)
qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 161:1)
quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:4)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis neget?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 214:1)
" Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:12)
Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:2)
Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redundat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 22:2)
Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:5)
Nec mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem compulsa redundant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 19:3)
Ad te quoque ignominiae meae pars redundat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 6:3)
Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 59:1)
collecta vitia per tot aetates diu in nos redundant:
(세네카, 옥타비아 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION