라틴어 문장 검색

Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:2)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:4)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum - quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est - adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:2)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:3)
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:1)
[Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장1)
Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:2)
contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:2)
quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION