라틴어 문장 검색

itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint, geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 5:1)
quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:2)
quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:4)
ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 10:6)
reprehenditur ab Epicureis, quod se in musicis,geometria, numeris, astriscontriverit 31 14sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)383)
idem scilicet censeres in platanis inesse musicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:10)
litteratus igitur est mundus" - isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:5)
Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:3)
Itaque, ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres ac diligentes esse volumus animadversores[que] vitiorum, magna saepe intellegemus ex parvis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:1)
nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장1)
solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:2)
Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod profitentur ei, qui grammatici vocantur, penitus se dedit, quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiem scientia et cognitione comprehenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 10:3)
Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:1)
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:2)
ut in musicis numeri et voces et modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION