라틴어 문장 검색

acer in absentes, linguae iactator, abundans corporis exiguusque animi, doctissimus artis quondam lanificae, moderator pectinis unci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:223)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
sin prohibent Parcae falsisque elusa vetustas auspiciis, alio saltem prosternite casu et poenae mutate genus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:74)
licet omnia vates in maius celebrata ferant ipsamque secandis Argois trabibus iactent sudasse Minervam nec nemoris muti iunxisse carentia sensu robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco arbore praesaga tabulas animasse loquaces.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:4)
utque sub occidua iactatis Pleiade nautis commendat placidum maris inclementia portum, sic mihi tunc maior Stilicho, cum laeta periclis metior atque illi redeunt in corda tumultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:69)
Sublimis in Arcton prominet Hercyniae confinis Raetia silvae, quae se Danuvii iactat Rhenique parentem utraque Romuleo praetendens flumina regno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:120)
"Si numero non fallor" ait "tricesima currit bruma fere, rapidum postquam transnavimus Histrum, Romanamque manum tantis eludimus annis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:182)
iactata procul dicuntur in hostem fulmina divinique volant pro moenibus ignes, seu caelum seu Roma tonat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:190)
claram Scipiadum taceat Cornelia gentem seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae18)
damnosum piscator onus praedamque rebellem iactat et amissa redit exarmatus avena.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine11)
His ubi consiliis animos elusit inanes, iam credunt vicisse deos mediisque revinctum Neptunum traxisse fretis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia25)
nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto floreat et claro cingatur Roma senatu, se iactare parem;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:9)
"Respice, si tales iactas aluisse fluentis, Eurota Spartane, tuis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:117)
sitne color proprius rerum, lucisne repulsu eludant aciem;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:53)
mucrone cruento se iactent alii, studeant feritate timeri addictoque hominum cumulent aeraria censu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:121)

SEARCH

MENU NAVIGATION