라틴어 문장 검색

et tamen uno semodio scobis haec emendat servulus unus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV23)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)
Non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:2)
Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:3)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
petent ut excessum illum sine dilacione faciamus emendari.
(Magna Carta 63:4)
et cum fuerit emendatum intendent nobis sicut prius fecerunt.
(Magna Carta 63:6)
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae Emendare iocos:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X5)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Cogis me calamo manuque nostra Emendare meos, Pudens, libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XI1)
Laurigeros domini, liber, intrature penates Disce verecundo sanctius ore loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, I1)
Cum siccare sacram largo Permessida posset Ore, verecundam maluit esse sitim, Pieriam tenui frontem redimire corona Contentus, famae nec dare vela suae.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXX2)
Emendare cupis vitium deforme?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIX4)
adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr8)
item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr20)

SEARCH

MENU NAVIGATION