라틴어 문장 검색

At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:1)
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:2)
Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, [alcyoneum], aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, [acetum], galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, uinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 7장 1:1)
Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 6:3)
praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:4)
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 11:1)
Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 33:4)
murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. #1108 VI;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 2:9)
hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. #1108 II;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 4:5)
castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. #1108 VI;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 5:1)
magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 3:6)
Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:2)
si neruosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:3)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:4)
Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION