라틴어 문장 검색

cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 6:4)
tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:3)
Deinde in eam partem, quam nudaveris, praepara- tum emplastrum aptato,ita ut alterius delibratae parti conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 10:2)
Post xxi diem solvito emplastrum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:4)
Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 2:1)
primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sebo hircino pari pondere decoctis, ad sanitatem perducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 2:3)
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 1:1)
deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:3)
et deinde suffragines coronaeque ac discrimen ipsum, quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:5)
Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:1)
Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 3:1)
Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:3)
Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permixta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:5)
Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:1)
Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION