라틴어 문장 검색

produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:3)
Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim si faciamus quae faciunt non Christiani), intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 18:1)
ego enim cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos intellego, ac mihi versantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quorum aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum antecedit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 5:1)
iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 18:3)
numquam enim, quale sit illud, de quo disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit intellectum prius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:4)
nam et, qui beatus est, non intellego quid requirat, ut sit beatior - si est enim quod desit, ne beatus quidem est - , et quod ex maiore parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 23:2)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 16:3)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:23)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21) .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:12)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:35)
Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 6:3)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
sequitur enim 'carcere'. et nihil tam contrarium si simpliciter intellegamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1408)
nam hoc intellegimus ex eo quod dixit equo 'fortissime'. plerumque enim ex alterius personae vituperatione vel laude, quid de alia dicatur, agnoscimus, ut hoc loco Troianos vituperatos ex equi laude cognoscimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8652)

SEARCH

MENU NAVIGATION