라틴어 문장 검색

Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- quam appendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 1:4)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 15 8:3)
nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 1:4)
quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 3:6)
neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 6:4)
non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장2)
nemo est enim eorum quin bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quae bona malave videantur, possit contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 87:4)
convictores enim tunc, non libertos puto.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 4:3)
Amat enim qui se sic amari putat, ut taedium non pertimescat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:3)
neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:1)
Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:4)
Mortuo patre meo - metuo enim ne quis se laedi putet, si dixero occisum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.29)
Neque enim more Pythagorico quidquid respondebam rectum putabat, nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctor ita, sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere, quam judicem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION