라틴어 문장 검색

Eorum catervis subito visis, certare comminus dux cautissimus parans, adortusque nationis utriusque grassatores, minantes etiam tum acerbas strages multos occidit, trucidassetque omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, omnes circa Mutinam, Regiumque et Parmam, Italica oppida, rura exterminavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 4:1)
Quem Lentienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam impetravere supplici prece, oblata (ut praeceptum est) iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 17:1)
Tune legatos ad urbem misit Licinium et Probum, per colloquium petens ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galerium, precibus magis quam armis optata mercaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 3:1)
Quem imperator benigne suscepit - erat enim capcanus christianus nomine Theodorus - et precibus eius annuens muneribus donatum redire permisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 165:3)
Cuius precibus imperator adsensum praebuit et summam totius regni iuxta priscum eorum ritum caganum habere praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 166:3)
Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:1)
Plus prece posse minas putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:7)
Nescit posse minas plus prece, bella minis.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:9)
Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit Melle precum, predam reddere nescit auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:1)
Morbi mole iacet miluus matremque precatur, Vt superis pro se det sacra detque preces.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:1)
Ausa secundas Rana preces subitum sensit in amne sonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:3)
Emptum longa prece ferte magistrum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:15)
Plus prece carmen amo.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:5)
Nec prece nec precio, sed ameno flectere cantu Me potes.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:6)
Hanc iuuat ipse dolor, nequit hac de sede reuelli Grandine seu tenebris seu prece siue minis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION