라틴어 문장 검색

Sunt in libro septimo illi versus quibus Hernici populi et eorum nobilissima, ut tunc erat, civitas Anagnia enumerantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:1)
Pro oppido autem Gargara qui dixerint enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 7:1)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Et si nos excessum non emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro, si extra regnum fuerimus, predicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de illis viginti quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia tocius terre distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per capcionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et regine nostre et liberorum nostrorum;
(Magna Carta 63:5)
Enumerantur copiae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권14)
At nostri bene computentur anni Et quantum tetricae tulere febres Aut languor gravis aut mali dolores, A vita meliore separentur:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX3)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
Aetas haec tibi tota conputatur Et solos numeras dies mariti.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVIII5)
Terrarum dea gentiumque Roma, Cui par est nihil et nihil secundum, Traiani modo laeta cum futuros Tot per saecula conputaret annos, Et fortem iuvenemque Martiumque In tanto duce militem videret, Dixit praeside gloriosa tali:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, VIII1)
'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 842)
et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet, quia nondum erant vel Roma vel consules.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2834)
nam sic ante olympiadas conputabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7554)
magnum sol circumvolvitur annum antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2841)
dum pelago desaevit hiems enumerat, quas morae causas possit innectere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 521)

SEARCH

MENU NAVIGATION