라틴어 문장 검색

pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
admovebatur altaribus magis ut victima quam ut sacri particeps adigebaturque iure iurando quae visa auditaque in eo loco essent, non enuntiaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 556:1)
huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 486:1)
ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem ad consules - -circa Bovianum castra Romanorum erant - miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 193:1)
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 130:1)
Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet id esse facinus ex ted ortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2150)
Subigis maledictis me tuis, Megaronides, novo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2140)
Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장2)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION