라틴어 문장 검색

prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 78:1)
eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 302:1)
eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 542:2)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore fuerat, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 498:1)
eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 3:3)
eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 196:1)
et una binae singulis quae datae nobis ancillae, eae nos lavando eluendo operam dederunt, aggerundaque aqua sunt viri duo defessi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION