라틴어 문장 검색

itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 230:1)
et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris, qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus occiditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 342:1)
forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:2)
quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, praedam quidem praeterquam hominum - pecora autem maxime omnis generis fuere - divisit ad epulandum militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 611:1)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION