라틴어 문장 검색

Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii vel excellentiae vel facultatis comparatio sive contentio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:4)
nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:10)
quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:2)
quae aut ex praedominantia, aut ex excessu compositionis et divisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex objectis largis et minutis, maxime ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:2)
Nam Aristotelis philosophia, postquam caeteras philosophias (more Ottomanorum erga fratres suos) pugnacibus confutationibus contrucidasset, de singulis pronunciavit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:5)
Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:12)
Nostra enim via inveniendi scientias exaequat fere ingenia, et non multum excellentiae eorum relinquit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:6)
At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona voluntate erga scientias receptas dicimus, quam vere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (praesertim libri De Progressu Scientiarum) fidem faciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:8)
Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:1)
Aliud igitur erga corpus humanum est balneum, aliud levis irroratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:14)
Verum non hic morandum est in indefinitis, sed etiam de rationibus quanti corporis erga modum virtutis inquirendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:1)
Nobis autem visum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:3)
Atque consensus corporum principalium erga subordinata sua (tales enim ii possint censeri quos notavimus) satis in aperto sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:1)
Quibus addi possunt sensuum consensus erga objecta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:2)
Neque tantum sunt colligendae instantiae propensionis aut aversionis corporum erga misturam, sed etiam collocationis partium, et distributionis, et digestionis, postquam commista sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION